Hľadaný výraz: 1Mach 12,9-11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
9 Nos igitur, cum nullo horum indigeremus, exhortationem habentes sanctos libros, qui sunt in manibus nostris, 10 tentavimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis; multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. 11 Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis, quae offerimus, et in obsecrationibus, sicut fas est et decet meminisse fratrum.

1

mail   print   facebook   twitter